라틴어 문장 검색

et inimici hominis domestici eius.
집안 식구가 바로 원수가 된다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 10장36)
Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant,
코르넬리우스는 자기에게 말하던 천사가 떠나가자, 집종 두 사람과 자기가 데리고 있는 군사들 가운데 신심이 깊은 사람 하나를 불러, (불가타 성경, 사도행전, 10장7)
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis.
헤로데는 티로와 시돈 사람들에게 몹시 화가 나 있었다. 그리하여 그들은 뜻을 모아 헤로데에게 갔다. 그리고 임금의 시종장 블라스토스를 설득하여 화평을 청하였다. 그들의 지방이 임금의 영토에서 양식을 공급받고 있었기 때문이다. (불가타 성경, 사도행전, 12장20)
et domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo.
그들의 집에 모이는 교회에도 안부를 전해 주십시오. 내가 사랑하는 에패네토스에게 안부를 전해 주십시오. 그는 아시아에서 그리스도를 믿은 첫 번째 사람입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 16장5)
Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
아시아의 교회들이 여러분에게 인사합니다. 아퀼라와 프리스카가 자기들 집에 모이는 교회와 함께 주님 안에서 여러분에게 특별히 인사합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 16장19)
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
그러므로 기회가 있는 동안 모든 사람에게, 특히 믿음의 가족들에게 좋은 일을 합시다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 6장10)
Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,
그러므로 여러분은 이제 더 이상 외국인도 아니고 이방인도 아닙니다. 성도들과 함께 한 시민이며 하느님의 한 가족입니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 2장19)
Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
어떤 사람이 자기 친척 특히 가족을 돌보지 않으면, 그는 믿음을 저버린 자로 믿지 않는 사람보다 더 나쁩니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 5장8)
In huius itaque adolescentule amorem totus inflamatus, occasionem quesivi qua eam mihi domestica et cotidiana conversatione familiarem efficerem et facilius ad consensum traherem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:1)
Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle avunculo, quibusdam ipsius ami /f.4rc/ cis intervenientibus, quatinus me in domum suam, que scolis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis precio susciperet, hanc videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostre familie cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:2)
Avunculus autem ipsius atque domestici eius, ignominie sue solatium querentes, initum matrimonium divulgare et fidem mihi super hoc datam violare ceperunt;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 4:4)
Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:10)
De ecclesiasticis quoque sumptibus eruditos, et quod in corbonam pro peccato quilibet pauper totam substantiam effundens obtulerat, haec in Saturnalium sportulam et Minervae, aut in sumptus domesticos, aut in sordida scorta convertit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:16)
IV. Ad haereticos venio qui quanto domesticiores, tanto pejores, civilibus bellis inquietare Ecclesiam non cessant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:1)
Illic gallus silvestris, domestici galli deridens desidiam, peregre proficiscens, nemorales peragrabat [0436B] provincias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:98)

SEARCH

MENU NAVIGATION